- DIPLOIS
- DIPLOISGr. Διπλο̈ίς, pallium duplex, Cynicorum olim vestis. Antipater de Diogene (qui hinc Διπλοείματος dictus est) cui una pera, una Diplois. Et infra, Baculus et pera, καὶ διπλόον εἷμα. Latini duplicem pannum vocarunt. Horat. enim l. 1. Ep. 17. de eodem Diogene, v. 25.Contra quem duplici, panno patientia velat.Quid autem pallium διπλώσαι, seu duplicare, dixeint Graeci, exponit Oct. Ferrar. de Re Vest. Part. 2. l. 4. c. 19. Cum nempe tunica Cynici carerent, necesse habuêrunt, cum humero brachium exserentes, totam pallii partem dextram sinistro humero iniicete, ut retro ad pedes caderet atque ita totum corpus involverer et constringeret, ut, nisi detraheretur, dilabi non posset. Quod duplicare pallium vocarunt, quemadmodum fuse ad Tertullian. Viri docti demonstrarunt. Habitus auctorem primum fuisse Antisthenem, docet Laert. ubi Diogeni tunicam petenti, mandasse πτύξαι θοιμάτιον, i. e. complicare seu duplicare, ait. Idem tamen ex aliorum sententiae Diogenem moris auctorem facit, primumque eum pallium duplicasse, ob necessitatem, uti dictum, et ut in eo cubaret, narrat etc. Interdum tamen Diplois pro pallio communi usurpatur. Ita enim Euseb. l. 7. c. 18. de statua Christi Domini atque Haemorthoissae. Διπλο̈ίδα, inquit, κοσμίως περιβεβλημένον. Diploidem seu Pallium decenter indutus. Figuram Cynici duplicato pallio involuti, Româ ab Illustri Puteano sibi transmissam, inseruit idem libro praefato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.